ADITUS ACADEMIA CURSUS IMAGINES ADI NOS

NOVISSIMA

21/04/2012

Oblatio cursuum MMXII - MMXIII:

- Lingua Latina I (intentive), a die IV ad XXXI m. Iulii.
- Lingua Latina I, a die II m. Octobris ad diem XXV m.       Iunii.
- Lingua Latina II, a die IV m. Octobris ad diem XXVII       m. Iunii.
- Lingua Graeca I, a die III m. Octobris ad diem XXVI         m. Iunii.

Plus informationis in Cursus.

16/11/2011

Cum quidem indicem earum rerum scrutaremur, quas consociatio omnium gentium cultui humanitatique provehendis, vulgo UNESCO, in patrimonium totius generis humani recepisset, sermones gentium, quae suis linguis Garifuna atque Semeiskie appelantur, una cum fabulis populi Zapara praesenti sermone traditis invenimus.
Quod quidem nos magno gaudio affecit, cum toto animo credamus omnem cultum, quicumque posteritati adservatur, ad ditandam humani generis varietatem ac memoriam haud parum facere posse.
Nemo autem erit quin sermonem tum Graecorum, tum etiam Romanorum hereditatem, licet non sensibus apparentem, toti humano generi magni aestimandam affirmet. Etenim innumera philosophorum praecepta una cum naturalibus inquisitionibus, iuris institutionibus ac litterarum monumentis sunt per saeculorum decursum his duabus linguis illustrata. Itaque firmiter censemus atque contendimus utrumque nostrorum maiorum sermonem in hoc patrimonio numerandum esse. Quodsi tu quoque nobiscum sentis, praecamur incepto calculum adicias nomen tuum huic petitioni adscribens::

www.vivariumnovum.net/unesco


13/10/2011

Iam scholas coepimus. Hodie, sexta hora, origo methodi qua per totum cursum utemur et quomodo fungatur methodus qua discemus linguam latinam explanatum est. Martis die proximo, eadem hora, primas lectiones incipiemus, itaque adhuc nomen dare potestis.


CURSUS LINGUAE LATINAE

   
Disce
facile legere, scribere et loqui Latine.
Godella, a die XIII m. octobris ad diem XXVIII m. Iunii a. MMXI - MMXII
 
          Cursus id consilium impetrare volunt ut a primo gradu linguae usque ad lectionem Scriptorum Antiquorum Latinorum, Christianorum et Humanistarum adveniatur, methodi inductivae-contextualis gratia, artibus institutionis ex Humanistis excerptis, Total Physical Response (TPR), suggestopedia et Story Telling: praescriptio valde strenua cum commixtionibus variis atque operosis ad brevi consilia frugifera adipiscenda. Scholae ferme omnino Latine agentur, ut primo in lingua tota immersio praestaretur. Propositum est quattuor artibus primariis linguae praevalere (legere, audire, loqui et recte scribere).
*Imago fundi paginae concedita ab ♀Μøỳαn_BΓεnn♂ et capitis concedita ab gnuckx sub venia  Creative Commons.

Academia Studia Humanitatis - Ctra. Bétera s/n, 46110 - Godella
Tel. 607 416 760